monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, XIII. <<<     >>> XV.

Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, CAPUT XIV. [Resolvuntur difficultates circa vers. 14-19]

1 XX. Et dixit Deus, Fiant sidera in firmamento coeli, sic ut luceant super terram, et dividant inter diem et noctem, et sint in signa, et in tempora, et in dies, et in annos; et sint in splendorem in firmamento coeli, sic ut luceant super terram. Et sic est factum. Et fecit Deus duo luminaria, maius et minus: luminare maius in inchoationem diei, et luminare minus in inchoationem noctis, et stellas.
2 Et posuit illas Deus in firmamento coeli, sic ut luceant super terram, et praesint diei et nocti, et dividant inter diem et noctem. Et vidit Deus quia bonum est. Et facta est vespera, et factum est mane dies quartus. Hic primo quaerunt quomodo quarto die facta sint sidera, id est sol, et luna, et stellae. Tres enim dies superiores quomodo esse sine sole potuerunt, cum videamus nunc solis ortu et occasu diem transigi, noctem vero nobis fieri solis absentia, cum ab alia parte mundi ad orientem redit?
3 Quibus respondemus, potuisse fieri ut tres superiores dies singuli per tantam moram temporis computarentur, per quantam moram circumit sol, ex quo procedit ab oriente quousque rursus ad orientem revertitur. Hanc enim moram et longitudinem temporis possent sentire homines etiamsi in speluncis habitarent, ubi orientem et occidentem solem videre non possent.
4 Atque ita sentitur potuisse istam moram fieri etiam sine sole antequam sol factus esset, atque ipsam moram in illo triduo per dies singulos computatam. Hoc ergo responderemus, nisi nos revocaret quod ibi dicitur, Et facta est vespera, et factum est mane, quod nunc sine solis cursu videmus fieri non posse. Restat ergo ut intelligamus, in ipsa quidem mora temporis ipsas distinctiones operum sic appellatas, vesperam propter transactionem consummati operis, et mane propter inchoationem futuri operis; de similitudine scilicet humanorum operum, quia plerumque a mane incipiunt, et ad vesperam desinunt.
5 Habent enim consuetudinem divinae Scripturae de rebus humanis ad divinas res verba transferre.
6 XXI. Deinde quaerunt utquid dictum sit de sideribus: Et sint in signa et in tempora. Numquid enim, aiunt, tres illi dies sine temporibus esse potuerunt, aut ad temporis spatia non pertinent? Sed, in signa et tempora dictum est, ut per haec sidera tempora distinguantur, et ab hominibus dignoscantur: quia si currant tempora; et nullis distinguantur articulis, qui articuli per siderum cursus notantur, possunt quidem currere tempora atque praeterire; sed intelligi et discerni ab hominibus non possunt.
7 Sicut horae quando nubilus dies est, transeunt quidem, et sua spatia peragunt; sed distingui a nobis et notari non possunt.
8 XXII. Quod autem dictum est. Et fecit Deus duo luminaria; luminare maius in inchoationem diei, et luminare minus in inchoationem noctis, pro eo dictum est ac si diceretur, in principatum diei et in principatum noctis. Non enim sol tantummodo inchoat diem, et non etiam peragit et finit: luna vero aliquando media nocte vel in fine noctis ad nos procedit; si ergo illae noctes, quibus hoc facit, non ab ista inchoantur, quomodo in inchoationem noctis facta est?
9 Si autem per inchoationem principium intelligas, et per principium principatum, manifestum est, quia per diem sol principatum tenet; luna vero per noctem, quia etsi caetera sidera tunc apparent, illa tamen suo fulgore superat omnia, et ideo princeps eorum rectissime dicitur.
10 XXIII. Quod autem dictum est, Et dividant inter diem et noctem; potest hic fieri calumnia, ut dicatur: Quomodo iam Deus diviserat superius inter diem et noctem, si hoc, quarto die, sidera faciunt? Sic igitur hic dictum est, Dividant inter diem et noctem, tanquam si diceretur, Sic inter se diem dividant et noctem, ut soli dies detur, nox autem lunae et sideribus caeteris. Quae duo iam divisa erant, sed nondum inter sidera, ut iam certum esset de siderum numero, quid per diem, et quid per noctem appareret hominibus.
Augustinus HOME

csg143.34

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik