Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, CAPUT XII. [Aquarum congregatio de qua vers. 9 et 10, est ipsa earum formatio.]
1 | XVIII. Et dixit Deus, Congregetur aqua, quae est sub coelo, in congregationem unam, et appareat arida; et sic factum est. Et congregata est aqua, quae erat sub coelo, in congregationem unam, et apparuit arida. Et vocavit Deus aridam, terram; et congregationem aquae vocavit mare. Et vidit Deus quia bonum est. In isto loco Manichaei dicunt: Si totum aquis plenum erat, quomodo poterant aquae congregari in unum? |
2 | Sed iam superius dictum est, nomine aquarum materiam illam appellatam super quam ferebatur Spiritus Dei, unde erat Deus omnia formaturus. Nunc vero cum dicitur, Congregetur aqua, quae est sub coelo, in congregationem unam; hoc dicitur ut illa materia corporalis formetur in eam speciem quam habent aquae istae visibiles. Ipsa enim congregatio in unum, ipsa est aquarum istarum formatio, quas videmus et tangimus. |
3 | Omnis enim forma ad unitatis regulam cogitur. Et quod dicitur, Appareat arida, quid aliud dici intelligendum est, nisi ut illa materies accipiat visibilem formam, quam runc habet terra ista quam videmus et tangimus? Superius ergo quod nominabatur terra invisibilis et incomposita, materiae confusio et obscuritas nominabatur; et quod nominabatur aqua super quam ferebatur Spiritus Dei, eadem rursus materia nominabatur. |
4 | Nunc vero aqua ista et terra formantur ex illa materia, quae ipsis nominibus appellabatur, antequam formas istas, quas nunc videmus, acciperet. Sane dicitur, in hebraea locutione omnem aquarum congregationem, sive salsarum sive dulcium, mare appellari. |