Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, CAPUT XI. [Aquae ut firmamento divisae: vers. 6-8]
1 | XVII. Et dixit Deus, Fiat firmamentum in medio aquae, et sit divisio inter aquam et aquam; et sic factum est. Et fecit Deus firmamentum, et divisit Deus inter aquam quae est super firmamentum, et inter aquam quae est sub firmamento, et vocavit Deus firmamentum coelum: et vidit Deus quia bonum est. Haec non memini Manichaeos reprehendere solere: tamen quod divisae sunt aquae ut aliae essent super firmamentum, et aliae sub firmamento, quoniam materiam illam dicebamus nomine aquae appellatam, credo firmamento coeli materiam corporalem rerum visibilium ab illa incorporali rerum invisibilium fuisse discretam. |
2 | Cum enim coelum sit corpus pulcherrimum, omnis invisibilis creatura excedit etiam pulchritudinem coeli; et ideo fortasse super coelum esse dicuntur aquae invisibiles, quae a paucis intelliguntur non locorum sedibus, sed dignitate naturae superare coelum: quanquam de hac re nihil temere affirmandum est; obscura est enim, et remota a sensibus hominum: sed quoquo modo se habeat, antequam intelligatur, credenda est. |
3 | Et facta est vespera, et factum est mane dies secundus. Iam omnia haec quae repetuntur, sicut superius intelligenda atque tractanda sunt. |