monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, IX. <<<     >>> XI.

Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, CAPUT X. [Ut recte intelligitur coepisse et transisse dies unus iuxta vers. 5]

1 XVI. Et facta est vespera , et factum est mane dies unus. Et hic calumniantur Manichaei, dum putant ita dictum esse, quasi a vespera dies coeperit. Non intelligunt operationem illam qua lux facta est, et divi sum est inter lucem et tenebras, et vocata est lux dies, et tenebrae nox; hanc ergo totam operationem non intelligunt ad diem pertinere: post hanc autem operationem tanquam finito die facta est vespera.
2 Sed quia etiam nox ad diem suum pertinet, non dicitur transisse dies unus, nisi etiam nocte transacta cum factum est mane: sic deinceps reliqui dies computantur a mane usque in mane. Nunc enim cum factum est mane, et transactus est unus dies, incipit operatio, quae sequitur ab ipso mane quod iam factum est, et post ipsam operationem fit vespera, deinde mane, et transit alter dies: atque ita deinceps caeteri dies transeunt.
Augustinus HOME

csg143.27

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik