Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, CAPUT IX. [Agitur pro altera parte eiusdem vers. et pro prima parte vers. sequentis.]
1 | XV. Et divisit Deus inter lucem et tenebras, et vocavit Deus diem lucem, et tenebras vocavit noctem. Hic non dictum est, Fecit Deus tenebras; quia tenebrae, sicut superius dictum est, lucis absentia est: distinctio tamen facta est inter lucem et tenebras. Quemadmodum nos clamando vocem facimus; silentium autem non sonando facimus, quia cessatio vocis silentium est: distinguimus tamen sensu quodam inter vocem et silentium, et illud vocamus vocem, illud silentium; quemadmodum ergo recte dicimur facere silentium, sic recte multis divinarum Scripturarum locis Deus dicitur facere tenebras, quia lucem quibus vult temporibus et locis vel non dat, vel detrahit. |
2 | Hoc autem totum ad intellectum nostrum dictum est. Qua enim lingua vocavit Deus diem lucem, et tenebras noctem? utrum hebraea, an graeca, an latina, an aliqua alia? et sic omnia quae vocavit, quaeri potest qua lingua vocaverit. Sed apud Deum purus intellectus est, sine strepitu et diversitate linguarum. Vocavit autem dictum est, vocari fecit; quia sic distinxit omnia, et ordinavit, ut et discerni possent, et nomina accipere. Sed postea suo loco requiremus, utrum vere sic est accipiendum, quia vocavit Deus; quoniam quantum accedimus in Scripturis et in eis assuescimus, tantum nobis locutiones earum innotescunt. |
3 | Sic enim dicimus, Ille paterfamilias aedificavit domum istam, id est aedificari fecit, et multa talia per omnes libros divinarum Scripturarum inveniuntur. |