monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, VI. <<<     >>> VIII.

Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, CAPUT VII. [Informis materia variis nominibus designata.]

1 XI. Informis ergo illa materia quam de nihilo Deus fecit, appellata est primo coelum et terra, et dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram; non quia iam hoc erat, sed quia hoc esse poterat: nam et coelum scribitur postea factum. Quemadmodum si semen arboris considerantes, dicamus ibi esse radices, et robur, et ramos, et fructus, et folia; non quia iam sunt, sed quia inde futura sunt: sic dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram, quasi semen coeli et terrae, cum in confuso adhuc esset coeli et terrae materia; sed quia certum erat inde futurum esse coelum et terram, iam et ipsa materia coelum et terra appellata est.
2 Isto genere locutionis etiam Dominus loquitur, cum dicit, Iam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus eius. Vos autem dixi amicos, quia omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis [Ioan. XV, 15]: non quia iam factum erat, sed quia certissime futurum erat. Nam post paululum dicit illis: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo [Ioan. XVI, 12]. Utquid ergo dixerat, Omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis; nisi quia se sciebat hoc esse facturum?
3 Sic etiam coelum et terra potuit dici materia unde nondum erat factum coelum et terra, sed tamen non erat aliunde faciendum. Innumerabiles tales locutiones in Scripturis divinis inveniuntur. Sicut in consuetudine sermonis nostri, cum id quod certissime speramus futurum dicimus, Iam factum puta.
4 XII. Hanc autem adhuc informem materiam, etiam terram invisibilem atque incompositam voluit appellare, quia inter omnia elementa mundi terra videtur minus speciosa quam caetera. Invisibilem autem dixit, propter obscuritatem; et incompositam, propter informitatem. Eamdem ipsam materiam etiam aquam appellavit, super quam ferebatur Spiritus Dei, sicut superfertur rebus fabricandis voluntas artificis.
5 Quod etsi paucorum intelligentia potest attingere, humanis tamen verbis, nescio utrum vel a paucis hominibus, possit exponi. Propterea vero non absurde etiam aqua dicta est ista materia, quia omnia quae in terra nascuntur, sive animalia, sive arbores vel herbae, et si qua similia, ab humore incipiunt formari atque nutriri.
6 Haec ergo nomina omnia, sive coelum et terra, sive terra invisibilis et incomposita et abyssus cum tenebris, sive aqua super quam Spiritus ferebatur, nomina sunt informis materiae: ut res ignota notis vocabulis insinuaretur imperitioribus; et non uno vocabulo, sed multis, ne si unum esset, hoc putaretur esse quod consueverant homines in illo vocabulo intelligere.
7 Dictum est ergo coelum et terra, quia inde futurum erat coelum et terra. Dicta est terra invisibilis et incomposita et tenebrae super abyssum, quia informis erat, et nulla specie cerni aut tractari poterat, etiamsi esset homo qui videret atque tractaret. Dicta est aqua, quia facilis et ductilis subiacebat operanti, ut de illa omnia formarentur.
8 Sed sub his omnibus nominibus materia erat invisa et informis, de qua Deus condidit mundum.
Augustinus HOME

csg143.19

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik