monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, IV. <<<     >>> VI.

Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, CAPUT V. [Ut intelligendum quod Spiritus Dei superferebatur super aquas iuxta vers. 2]

1 VIII. Quod autem scriptum est, Et Spiritus Dei superferebatur super aquam, sic solent Manichaei reprehendere, ut dicant: Aqua ergo erat habitaculum Spiritus Dei, et ipsa continebat Spiritum Dei? Totum conantur perversa mente pervertere, et excaecantur malitia sua. Cum enim dicimus, Sol superfertur super terram, numquid hoc intelligi volumus, quod in terra habitet sol, et terra solem contineat?
2 Et tamen non sic Spiritus Dei superferebatur super aquam, sicut superfertur sol super terram; sed alio modo quem pauci intelligunt. Non enim per spatia locorum superferebatur aquae ille Spiritus, sicut sol terrae superfertur; sed per potentiam invisibilis sublimitatis suae. Dicant autem nobis isti, quomodo iis rebus quae fabricandae sunt, superferatur voluntas fabri.
3 Quod si haec humana et quotidiana non comprehendunt, timeant Deum, et simplici corde quod non intelligunt quaerant, ne cum volunt verbis sacrilegis concidere veritatem quam videre non possunt, redeat illis securis in crura. Nam illa concidi non potest quae incommutabilis manet; sed quaecumque plagae in illam emissae fuerint repercutiuntur, et maiore ictu redeunt in eos qui caedere audent, quod credere deberent, ut intelligere mererentur.
4 IX. Deinde quaerunt, et insultando interrogant: Unde erat ipsa aqua super quam ferebatur Spiritus Dei? numquid enim superius scriptum est quod Deus aquam fecerit? Hoc si pie quaererent, invenirent quemadmodum intelligendum esset. Non enim aqua sic appellata est hoc loco, ut haec a nobis intelligatur quam videre iam possumus et tangere: quomodo nec terra quae incomposita et invisibilis dicta est, talis erat qualis ista quae iam videri et tractari potest.
5 Sed illud quod dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram, coeli et terrae nomine universa creatura significata est, quam fecit et condidit Deus. Ideo autem nominibus visibilium rerum haec appellata sunt, propter parvulorum infirmitatem, qui minus idonei sunt invisibilia comprehendere. Primo ergo materia facta est confusa et informis, unde omnia fierent quae distincta atque formata sunt, quod credo a Graecis chaos appellari.
6 Sic enim et alio loco legimus dictum in laudibus Dei, Qui fecisti mundum de materia informi [Sap. XI, 18]: quod aliqui codices habent, de materia invisa.
Augustinus HOME

csg143.16

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik