monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, II. <<<     >>> IV.

Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, CAPUT III. [Defenditur vers. 2]

1 V. Quod autem sequitur in libro Geneseos, Terra autem erat invisibilis et incomposita, sic reprehendunt Manichaei, ut dicant: Quomodo fecit Deus in principio coelum et terram, si iam et terra erat invisibilis et incomposita? Ita, cum volunt Scripturas divinas prius vituperare quam nosse, etiam res apertissimas non intelligunt.
2 Quid enim manifestius dici potuit, quam hoc dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram; terra autem erat invisibilis et incomposita; id est, In principio fecit Deus coelum et terram; terra autem ipsa quam fecit Deus, invisibilis erat et incomposita, antequam Deus omnium rerum formas locis et sedibus suis ordinata distinctione disponeret: antequam diceret, Fiat lux, et, Fiat firmamentum, et Congregentur aquae, et, Appareat arida, et caetera quae in eodem libro sic exponuntur per ordinem, quemadmodum possint ea parvuli capere?
3 Quae omnia continent tam magna mysteria, ut quisquis ea didicerit, omnium haereticorum vanitatem vel doleat quia homines sunt, vel derideat quia superbi sunt.
4 VI. Sequitur in eodem libro, Et tenebrae erant super abyssum. Quod Manichaei reprehendunt dicentes: In tenebris ergo erat Deus, antequam faceret lucem? Vere ipsi sunt in tenebris ignorantiae, et ideo non intelligunt lucem, in qua Deus erat antequam faceret istam lucem. Non enim norunt isti lucem, nisi quam carneis oculis vident.
5 Et ideo istum solem, quem pariter non solum cum bestiis maioribus, sed etiam cum muscis et vermiculis cernimus, illi sic colunt ut particulam dicant esse lucis illius in qua habitat Deus. Sed nos intelligamus aliam lucem esse in qua Deus habitat, unde est illud lumen de quo in Evangelio legitur, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum [Ioan. 1, 9]. Nam solis istius lumen non illuminat omnem hominem, sed corpus hominis et mortales oculos, in quibus nos vincunt aquilarum oculi, qui solem istum multo melius quam nos dicuntur aspicere.
6 Illud autem lumen non irrationabilium avium oculos pascit, sed pura corda eorum qui Deo credunt, et ab amore visibilium rerum et temporalium se ad eius praecepta implenda convertunt. Quod omnes homines possunt si velint , quia illud lumen omnem hominem illuminat venientem in hunc mundum.
7 Ergo tenebrae erant super abyssum antequam lux ista fieret: de qua consequenter hoc loco dicitur.
Augustinus HOME

csg143.11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik