Augustinus, De Genesi contra Manichaeos, 1, CAPUT II. [Versiculus 1, cap. 1 Geneseos, vindicatur contra obtrectantes, quid faceret Deus ante mundi creationem et unde subito placuerit ei mundum creare.]
1 | III. Primum ergo librum Veteris Testamenti, qui inscribitur Genesis, sic solent Manichaei reprehendere. Quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram, quaerunt, in quo principio; et dicunt: Si in principio aliquo temporis fecit Deus coelum et terram, quid agebat antequam faceret coelum et terram? et quid ei subito placuit facere, quod nunquam antea fecerat per tempora aeterna? |
2 | His respondemus, Deum in principio fecisse coelum et terram, non in principio temporis, sed in Christo, cum Verbum esset apud Patrem, per quod facta et in quo facta sunt omnia [Ioan. I, 1, 3]. Dominus enim noster Iesus Christus, cum eum Iudaei interrogassent quis esset, respondit, Principium, quia et loquor vobis [Ioan. VIII, 25]. Sed etsi in principio temporis Deum fecisse coelum et terram credamus, debemus utique intelligere quod ante principium temporis non erat tempus. |
3 | Deus enim fecit et tempora: et ideo antequam faceret tempora, non erant tempora. Non ergo possumus dicere fuisse aliquod tempus quando Deus nondum aliquid fecerat. Quomodo enim erat tempus quod Deus non fecerat, cum omnium temporum ipse sit fabricator? Et si tempus cum coelo et terra esse coepit, non potest inveniri tempus quo Deus nondum fecerat coelum et terram. |
4 | Cum autem dicitur, Quid ei placuit subito, sic dicitur, quasi aliqua tempora transierint, quibus Deus nihil operatus est. Non enim transire poterat tempus, quod nondum fecerat Deus; quia non potest esse operator temporum, nisi qui est ante tempora. Certe et ipsi Manichaei legunt apostolum Paulum, et laudant et honorant; et eius Epistulas male interpretando multos decipiunt. |
5 | Dicant ergo nobis quid dixerit apostolus Paulus, Agnitionem veritatis quae est secundum pietatem Dei in spem vitae aeternae, quam promisit non mendax Deus ante tempora aeterna [Tit. I, 1, 2]: aeterna enim tempora quid ante se habere potuerunt? Hoc ergo cogantur exponere, ut intelligant se non intelligere, cum temere volunt reprehendere quod diligenter quaerere debuerunt. |
6 | IV. Si autem non dicunt, Quid placuit Deo subito facere coelum et terram, sed tollunt inde, subito; et hoc tantum dicunt, Quid placuit Deo facere coelum et terram? Non enim coaevum Deo mundum istum dicimus, quia non eius aeternitatis est hic mundus, cuius aeternitatis est Deus: mundum quippe fecit Deus, et sic cum ipsa creatura quam Deus fecit, tempora esse coeperunt; et ideo dicuntur tempora aeterna. |
7 | Non tamen sic sunt aeterna tempora quomodo aeternus est Deus, quia Deus est ante tempora, qui fabricator est temporum: sicut omnia quae fecit Deus bona sunt valde, sed non sic bona sunt, quomodo bonus est Deus, quia ille fecit, haec autem facta sunt: nec ea genuit de seipso, ut hoc essent quod ipse est; sed ea fecit de nihilo, ut non essent aequalia, nec ei a quo facta sunt; nec Filio eius per quem facta sunt; iustum est enim . Si ergo isti dixerint, Quid placuit Deo facere coelum et terram? |
8 | respondendum est eis, ut prius discant vim voluntatis humanae, qui voluntatem Dei nosse desiderant. Causas enim voluntatis Dei scire quaerunt, cum voluntas Dei omnium quae sunt, ipsa sit causa. Si enim habet causam voluntas Dei, est aliquid quod antecedat voluntatem Dei, quod nefas est credere. Qui ergo dicit, Quare fecit Deus coelum et terram? respondendum est ei, Quia voluit. Voluntas enim Dei causa est coeli et terrae, et ideo maior est voluntas Dei quam coelum et terra. |
9 | Qui autem dicit, Quare voluit facere coelum et terram? maius aliquid quaerit quam est voluntas Dei: nihil autem maius inveniri potest. Compescat ergo se humana temeritas, et id quod non est non quaerat, ne id quod est non inveniat. Et si voluntatem Dei nosse quisquam desiderat, fiat amicus Deo: quia si voluntatem hominis nosse quisquam vellet, cuius amicus non esset, omnes eius impudentiam ac stultitiam deriderent. |
10 | Non autem quisquam efficitur amicus Dei, nisi purgatissimis moribus, et illo fine praecepti de quo Apostolus dicit, Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta [I Tim. I, 5]: quod isti si haberent, non essent haeretici. |