Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 37, 70.
1 | Scio quidem nonnullos eorum qui Scripturas sanctas ante nos in fide catholica tractasse laudantur, etiam sic exposuisse quod ait Apostolus, tertium coelum, ut corporalis et animalis et spiritualis hominis hic differentias accipi vellent, atque ad illud incorporearum rerum genus excellenti evidentia contemplandum esse Apostolum raptum: quod genus etiam in hac vita spirituales homines prae caeteris rebus diligunt, eoque perfrui concupiscunt. |
2 | Ego autem cur maluerim spirituale et intellectuale dicere, quod illi fortasse animale et spirituale dixerunt, ut earumdem rerum alia tantummodo nomina ponerem, iam in primis huius libri partibus me disseruisse suffecerit. |
3 | Quae si rite pro modulo nostro disputavimus, aut spiritualis lector haec approbabit, aut etiam ut sit spiritualis, adiuvante Spiritu sancto, aliquid ex ista lectione proficiet. |
4 | Sed iam universum hoc opus, quod duodecim voluminibus continetur, isto tandem fine concludimus. |