monumenta.ch > Augustinus > 69


Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 36, 69.

1 Nimirum enim erunt et tunc ista tria genera visionum, sed nulla falsitate aliud pro alio approbabitur, nec in corporalibus, nec in spiritualibus visis; multo minus in intellectualibus, quibus ita praesentatis et perspicuis perfruetur ut longe minore evidentia nunc nobis adiaceant istae species corporales, quas sensu carnis attingimus, et eis multi ita sunt dediti, ut solas esse arbitrentur, et quidquid tale non est, putent omnino non esse.
2 Sapientes autem ita sunt in his corporalibus visis, ut quamvis ea praesentiora videantur, certiores sint tamen in illis quae praeter corporis speciem praeterque corporis similitudinem intelligendo utcumque perspiciunt; quamvis ea non valeant ita mente conspicere, ut haec sensu corporis intuentur.
3 Sancti vero Angeli et his corporalibus iudicandis atque administrandis praesunt, nec eis tanquam praesentioribus familiarius inclinantur; et eorum significativas similitudines in spiritu ita discernunt, et tanta potentia quodammodo tractant, ut eas possint etiam hominum spiritibus revelando miscere; et illam incommutabilem substantiam Creatoris ita conspiciunt, ut visione atque amore et eam praeponant omnibus, et secundum eam iudicent de omnibus, et in eam dirigantur ut agantur, et ex ea dirigant quidquid agunt.
4 Denique quamvis abrepto Apostolo a carnis sensibus in tertium coelum et paradisum, hoc ipsum certe defuit ad plenam perfectamque cognitionem rerum, quae Angelis inest, quod sive in corpore sive extra corpus esset, nesciebat.
5 Hoc utique non deerit, cum receptis corporibus in resurrectione mortuorum corruptibile hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate (I Cor. XV, 53).
6 Omnia enim evidentia erunt sine ulla falsitate, sine ulla ignorantia, suis ordinibus distributa et corporalia et spiritualia et intellectualia, in natura integra et beatitate perfecta.
Augustinus HOME