1 | Si ergo coelum primum recte accipimus hoc omne corporeum generali nomine quidquid est super aquas et terram; secundum autem, in similitudine corporali quod spiritu cernitur, sicut illud unde animalibus plenus in ecstasi Petro discus ille submissus est (Act. X, 10-12); tertium vero, quod mente conspicitur ita secreta et remota et omnino abrepta a sensibus carnis atque mundata, ut ea quae in illo coelo sunt, et ipsam Dei substantiam, Verbumque Deum per quod facta sunt omnia, in charitate Spiritus sancti ineffabiliter valeat videre et audire: non incongruenter arbitramur, et illuc esse Apostolum raptum (II Cor. XII, 2-4), et ibi fortassis esse paradisum omnibus meliorem, et si dici oportet, paradisum paradisorum. |