monumenta.ch > Augustinus > 66
Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 34, 65. <<<     >>> 67.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 34, 66.

1 Quae si ita sunt, ideo sub terris dicuntur inferi vel creduntur, quia congruenter in spiritu per illas corporalium rerum similitudines sic demonstrantur, ut quoniam defunctorum animae inferis dignae, carnis amore peccaverunt, hoc eis per illas corporalium similitudines exhibeatur, quod ipsi carni mortuae solet, ut sub terram recondatur.
2 Denique inferi eo quod infra sint, latine appellantur: sicut autem secundum corpus si ponderis sui ordinem teneant, inferiora sunt omnia graviora; ita secundum spiritum inferiora sunt omnia tristiora: unde et in graeca lingua origo nominis quo appellantur inferi, ex eo quod nihil suave habeant, resonare perhibetur.
3 Nec ipsam tamen rerum partem noster Salvator mortuus pro nobis visitare contempsit, ut inde solveret quos esse solvendos secundum divinam secretamque iustitiam ignorare non potuit.
4 Quapropter animae illius latronis cui dixit, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43), non utique inferos praestitit, ubi poenae sunt peccatorum: sed aut illam requiem sinus Abrahae; non enim alicubi non est Christus, cum ipse sit Sapientia Dei attingens ubique propter suam munditiam (Sap. VII, 24); aut illum paradisum, sive in tertio coelo, sive ubicumque alibi est, quo post tertium coelum est raptus Apostolus: si tamen non aliquid unum est diversis nominibus appellatum, ubi sunt animae beatorum.
Augustinus HOME