monumenta.ch > Augustinus > 65
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 34, 66.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 34, 65.

1 Verum hoc dum quaerimus, et aut invenimus, aut non invenimus, urget nos longitudo libri huius eum aliquando concludere.
2 Quapropter quoniam de paradiso sermonem instituimus, propter illud quod Apostolus ait, scire se raptum hominem usque in tertium coelum, nescire autem sive in corpore sive extra corpus, et quia raptus est in paradisum, et audivit ineffabilia verba, quae non licet homini loqui; non temere affirmamus, utrum in tertio coelo sit paradisus, an etiam in tertium coelum, et inde rursus in paradisum raptus sit.
3 Si enim proprie quidem nemorosus locus, translato autem verbo, omnis etiam spiritualis quasi regio, ubi animae bene est, merito paradisus dici potest; non solum tertium coelum, quidquid illud est, quod profecto magnum sublimiterque praeclarum est, verum etiam in ipso homine laetitia quaedam bonae conscientiae paradisus est.
4 Unde et Ecclesia in sanctis temperanter et iuste et pie viventibus paradisus recte dicitur (Eccli. XL, 28), pollens affluentia gratiarum, castisque deliciis: quandoquidem et in tribulationibus gloriatur de ipsa patientia plurimum gaudens, quia secundum multitudinem dolorum in corde consolationes Dei iucundant animam eius (Psal. XCIII, 19).
5 Quanto magis ergo post hanc vitam etiam sinus ille Abrahae paradisus dici potest, ubi iam nulla tentatio, ubi tanta requies post omnes dolores vitae huius? Neque enim et lux ibi non est propria quaedam et sui generis, et profecto magna, quam dives ille de tormentis et tenebris inferorum, tam utique de longinquo, cum magnum chasma esset in medio, sic tamen vidit, ut ibi illum quondam contemptum pauperem agnosceret.
Augustinus HOME