monumenta.ch > Augustinus > 64
Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 33, 63. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 33, 64.

1 Illud etiam quod Iacob dicit ad filios suos, Deducetis senectam meam cum tristitia ad inferos (Gen. XLIV, 29), videtur hoc magis timuisse, ne nimia tristitia sic perturbaretur, ut non ad requiem beatorum iret, sed ad inferos peccatorum.
2 Neque enim parvum animae malum est tristitia, cum et Apostolus cuidam tam sollicite timuerit, ne maiore tristitia absorberetur (II Cor. II, 7).
3 Proinde, ut dixi, nondum inveni, et adhuc quaero, nec mihi occurrit inferos alicubi in bono posuisse Scripturam duntaxat canonicam: non autem in bono accipiendum sinum Abrahae, et illam requiem quo ab Angelis pius pauper ablatus est, nescio utrum quisquam possit audire; et ideo quomodo eam apud inferos credamus esse, non video.
Augustinus HOME