Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 33, 63.
1 | Quanquam et illud me nondum invenisse confiteor, inferos appellatos, ubi iustorum animae requiescunt. |
2 | Et Christi quidem animam venisse usque ad ea loca in quibus peccatores cruciantur, ut eos solveret a tormentis quos esse solvendos occulta nobis sua iustitia iudicabat, non immerito creditur. |
3 | Quomodo enim aliter accipiendum sit quod dictum est, Quem Deus suscitavit ex mortuis, solutis doloribus inferorum, quia non poterat teneri ab eis (Act. II, 24), non video nisi ut quorumdam dolores apud inferos eum solvisse accipiamus, ea potestate qua Dominus est, cui omne genu flectitur, coelestium, terrestrium, et infernorum (Philipp. II, 10), per quam potestatem etiam illis doloribus, quos solvit, non potuit attineri. |
4 | Neque enim Abraham, vel ille pauper in sinu eius, hoc est in secreto quietis eius, in doloribus erat, inter quorum requiem et illa inferni tormenta legimus magnum chaos firmatum: sed nec apud inferos esse dicti sunt. |
5 | Contigit enim, inquit, mori inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahae: mortuus est autem et dives, et sepultus est; et cum apud inferos in tormentis esset (Luc. XVI, 22-26), et caetera. |
6 | Videmus itaque inferorum mentionem non esse factam in requie pauperis, sed in supplicio divitis. |