Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 33, 62.
1 | Nec audiendi sunt, qui affirmant inferos in hac vita explicari, nec esse post mortem. |
2 | Viderint enim quemadmodum poetica figmenta interpretentur; nos ab auctoritate divinarum Scripturarum, quibus solis de hac re fides habenda est, recedere non debemus. |
3 | Quanquam possimus ostendere, illorum quoque sapientes de inferorum substantia minime dubitasse, quae post hanc vitam excipit animas mortuorum. |
4 | Unde autem sub terris esse dicantur inferi, si corporalia loca non sunt, aut unde inferi appellentur, si sub terris non sunt, merito quaeritur. |
5 | Animam vero non esse corpoream non me putare, sed plane scire, audeo profiteri: tamen habere posse similitudinem corporis et corporalium omnino membrorum quisquis negat, potest negare animam esse, quae in somnis videt vel se ambulare, vel sedere, vel hac atque illac gressu aut etiam volatu ferri ac referri, quod sine quadam similitudine corporis non fit. |
6 | Proinde si hanc similitudinem etiam apud inferos gerit, non corporalem, sed corpori similem; ita etiam in locis videtur esse non corporalibus, sed corporalium similibus, sive in requie, sive in doloribus. |