Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 32, 60.
1 | Si autem quaeritur, cum anima de corpore exierit, utrum ad aliqua loca corporalia feratur, an ad incorporalia corporalibus similia, an vero nec ad ipsa, sed ad illud quod et corporibus et similitudinibus corporum est excellentius; cito quidem responderim, ad corporalia loca eam vel non ferri nisi cum aliquo corpore, vel non localiter ferri. |
2 | Iam utrum habeat aliquod corpus, cum de hoc corpore exierit, ostendat qui potest; ego autem non puto: spiritualem enim arbitror esse, non corporalem. |
3 | Ad spiritualia vero pro meritis fertur, aut ad loca poenalia similia corporibus: qualia saepe demonstrata sunt iis qui rapti sunt a corporis sensibus, et mortuis similes iacuerunt, et infernales poenas viderunt, cum et ipsi in seipsis gererent quamdam similitudinem corporis sui, per quam possent ad illa ferri, et talia similitudinibus sensuum experiri. |
4 | Neque enim video cur habeat anima similitudinem corporis sui, cum, iacente sine sensu ipso corpore, nondum tamen penitus mortuo, videt talia, qualia multi ex illa subductione vivis redditi narraverunt; et non habeat, cum perfecta morte penitus de corpore exierit. |
5 | Aut ergo ad illa fertur poenalia, aut ad illa itidem similia corporalibus, nec tamen poenarum, sed quietis atque gaudiorum. |