monumenta.ch > Augustinus > 59


Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 31, 59.

1 Sic etiam in illo genere intellectualium visorum alia sunt, quae in ipsa anima videntur, velut virtutes quibus vitia sunt contraria; sive permansurae, ut pietas; sive utiles huic vitae, et postea non futurae, sicut fides qua credimus ea quae nondum videmus, et spes qua futura cum patientia exspectamus, et ipsa patientia qua omnia toleramus adversa, donec quo volumus veniamus.
2 Istae quippe et huiusmodi virtutes, quae nunc propter transigendam istam peregrinationem valde necessariae sunt; non erunt in illa vita, propter quam adipiscendam sunt necessariae: et tamen etiam ipsae intellectualiter videntur; neque enim aut corpora sunt, aut species habent similes corporum.
3 Aliud autem est ipsum lumen, quo illustratur anima, ut omnia vel in se vel in illo veraciter intellecta conspiciat: nam illud iam ipse Deus est, haec autem creatura, quamvis rationalis et intellectualis ad eius imaginem facta, quae cum conatur lumen illud intueri, palpitat infirmitate, et minus valet.
4 Inde est tamen quidquid intelligit sicut valet.
5 Cum ergo illuc rapitur, et a carnalibus subtracta sensibus, illi visioni expressius praesentatur non spatiis localibus, sed modo quodam suo, etiam supra se videt illud, quo adiuta videt quidquid etiam in se intelligendo videt.
Augustinus HOME