Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 30, 58.
1 | Sicut autem in ista luce corporea est coelum, quod super terras suspicimus, unde luminaria clarent et sidera, quae corpora longe sunt meliora terrestribus: sic in illo genere spirituali, in quo videntur corporum similitudines luce quadam incorporali ac sua, sunt quaedam excellentia et merito divina, quae demonstrant Angeli miris modis; utrum visa sua facili quadam et praepotenti iunctione vel commixtione etiam nostra esse facientes, an scientes nescio quomodo nostram in spiritu nostro informare visionem, difficilis perceptu, et difficilior dictu res est. |
2 | Sunt autem alia visa usitata et humana, quae sive ex ipso spiritu nostro multipliciter existunt, sive ex corpore spiritui quodammodo suggeruntur, sicut fuerimus affecti vel carne vel animo. |
3 | Non solum enim vigilantes homines curas suas cogitando versant in similitudinibus corporum, verum etiam dormientes hoc saepe somniant, quo indigent: nam et negotia sua gerunt ex animi cupiditate, et epulis poculisque inhiantes insistunt, si forte esurientes sitientesque dormierunt. |
4 | Quae omnia puto comparata illis angelicis demonstrationibus sic habenda, ac si in ista natura corporum terrena coelestibus comparentur. |