monumenta.ch > Augustinus > 57


Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 29, 57.

1 Si autem sic accipimus tertium coelum quo Apostolus raptus est, ut quartum etiam, et aliquot ultra superius coelos esse credamus, infra quos est hoc tertium coelum, sicut eos alii septem, alii octo, alii novem vel etiam decem perhibent, et in ipso uno quod dicitur firmamentum, multos gradatim esse confirmant; ac per hoc corporeos esse vel ratiocinantur vel opinantur, de quorum ratione sive opinione nunc disserere longum est: potest etiam fieri, ut etiam in spiritualibus vel intellectualibus multos quosdam gradus quisquam esse contendat, aut si possit ostendat, eosque distinctos iuxta aliquem provectum magis minusve illustrium revelationum.
2 Sed utcumque se ista habeant, et accipiantur ut libet, ab alio sic, ab alio autem sic; ego visorum vel visionum praeter ista tria genera, aut corpore, aut spiritu, aut mente, usque adhuc vel nosse vel docere non possum.
3 Sed quot et quantae singulorum generum sint differentiae, ut in unoquoque aliud alio gradatim superferatur, ignorare me fateor.
Augustinus HOME