monumenta.ch > Augustinus > 56


Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 28, 56.

1 Quapropter si hoc tertium visionis genus, quod superius est, non solum omni corporali, quo per corporis sensus corpora sentiuntur, verum etiam omni illo spirituali, quo similitudines corporum spiritu et non mente cernuntur, tertium coelum appellavit Apostolus; in hoc videtur claritas Dei, cui videndae corda mundantur, unde dictum est, Beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8): non per aliquam corporaliter vel spiritualiter figuratam significationem tanquam per speculum in aenigmate, sed facie ad faciem (I Cor. XIII, 12), quod de Moyse dictum est, os ad os; per speciem scilicet qua est Deus quidquid est, quantulumcumque eum mens, quae non est quod ipse, etiam ab omni terrena labe mundata, et ab omni corpore et similitudine corporis alienata et abrepta capere potest: a quo peregrinamur mortali et corruptibili onere gravati, quamdiu per fidem ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6, 7), et cum hic iuste vivimus.
2 Cur autem non credamus, quod tanto Apostolo doctori Gentium, rapto usque ad istam excellentissimam visionem, voluerit Deus demonstrare vitam, in qua post hanc vitam vivendum est in aeternum? Et cur non dicatur iste paradisus, excepto illo in quo corporaliter vixit Adam inter ligna nemorosa atque fructuosa? Quandoquidem et Ecclesia, quae nos congregat in charitatis sinum, paradisus dicta est cum fructu pomorum (Cant. IV, 13).
3 Sed hoc figurate dictum est, tanquam illo paradiso, ubi proprie fuit Adam, Ecclesia significata sit per formam futuri.
4 Quanquam diligentius considerantibus fortassis occurrat illo paradiso corporali, in quo Adam corporaliter fuit, et istam vitam sanctorum significatam, quae nunc agitur in Ecclesia, et illam quae post hanc erit in aeternum: sicut Ierusalem, quae interpretatur Visio pacis, et tamen quaedam terrena civitas demonstratur, significat Ierusalem matrem nostram aeternam in coelis, sive in iis qui spe salvi facti sunt, et quod non vident sperantes per patientiam exspectant (Rom. VIII, 24, 25), secundum quos multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum (Galat. IV, 26, 27); sive in ipsis Angelis sanctis per Ecclesiam multiformis sapientiae Dei (Ephes. III, 10), cum quibus post hanc peregrinationem sine labore et sine fine vivendum est.
Augustinus HOME