Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 27, 55.
1 | Concupiverat enim, sicut in Exodo legimus, videre Deum; non utique sicut viderat in monte, nec sicut videbat in tabernaculo (Exod. XIX, 18, et XXXIII, 9), sed in ea substantia qua Deus est, nulla assumpta corporali creatura, quae mortalis carnis sensibus praesentetur: neque in spiritu figuratis similitudinibus corporum; sed per speciem suam, quantum eam capere creatura rationalis et intellectualis potest, sevocata ab omni corporis sensu, et ab omni significativo aenigmate spiritus. |
2 | Sic enim scriptum est, Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum manifeste, ut videam te; cum paulo superius legatur locutus Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut quis loquitur ad amicum suum. |
3 | Sentiebat ergo quid videbat, et quod non videbat desiderabat. |
4 | Nam et paulo post, cum dixisset ei Deus, Invenisti enim gratiam in conspectu meo, et scio te prae omnibus; respondit ei, Ostende mihi claritatem tuam. |
5 | Et tunc quidem responsum accepit a Domino figuratum, de quo nunc longum est disputare, quando ei dixit: Non poteris videre faciem meam, et vivere. |
6 | Non enim videbit homo faciem meam, et vivet. |
7 | Deinde subiecit et ait illi: Ecce locus penes me, et stabis super petram, statim ut transiet mea maiestas, et ponam te in spelunca petrae, et tegam manu mea super te donec transeam; et auferam manum, et tunc videbis posteriora mea: nam facies mea non apparebit tibi (Id. XXXIII, 11-23). |
8 | Nec tamen secuta Scriptura hoc etiam corporaliter factum esse narravit, satisque per hoc demonstratum est figurate dictum esse in Ecclesiae significatione. |
9 | Ipse est enim locus penes Dominum, quia Ecclesia est templum eius et ipsa aedificata est super petram, et caetera quae ibi dicta sunt, eidem intelligentiae congruunt. |
10 | Nisi tamen concupitam et desideratam Dei claritatem Moyses videre meruisset, non in libro Numerorum diceret Deus ad Aaron et Mariam fratres eius: Audite verba mea, Si fuerit propheta inter vos Domino, in visione illi cognoscar, et in somno loquar illi; non ita quomodo famulus meus Moyses in tota domo mea fidelis est. |
11 | Os ad os loquar ad illum in specie, et non per aenigmata, et claritatem Domini vidit (Num. XII, 6-8). |
12 | Neque enim hoc secundum substantiam corporis, quae carnis sensibus praesentatur, intelligendum est; nam utique sic loquebatur ad Moysen facie ad faciem, contra in contra, quando tamen dixit ei, Ostende mihi temetipsum; et nunc etiam ad ipsos quos obiurgabat, et quibus Moysi meritum ita praeferebat, sic loquebatur per creaturam corporalem praesentatam sensibus carnis. |
13 | Illo ergo modo, in illa specie qua Deus est, longe ineffabiliter secretius et praesentius loquitur locutione ineffabili, ubi eum nemo videns vivet vita ista, qua mortaliter vivitur in istis sensibus corporis: sed nisi ab hac vita quisque quodammodo moriatur, sive omnino exiens de corpore, sive ita aversus et alienatus a carnalibus sensibus, ut merito nesciat, sicut Apostolus ait, utrum in corpore an extra corpus sit (II Cor. XII, 3), cum in illam rapitur et subvehitur visionem. |