Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 26, 54.
1 | Porro autem, si quemadmodum raptus est a sensibus corporis, ut esset in istis similitudinibus corporum, quae spiritu videntur, ita et ab ipsis rapiatur, ut in illam quasi regionem intellectualium vel intelligibilium subvehatur, ubi sine ulla corporis similitudine perspicua veritas cernitur; nullis opinionum falsarum nebulis offuscatur: ibi virtutes animae non sunt operosae ac laboriosae. |
2 | Neque enim opere temperantiae libido frenatur, aut opere fortitudinis tolerantur adversa, aut opere iustitiae iniqua puniuntur, aut opere prudentiae mala devitantur. |
3 | Una ibi et tota virtus est amare quod videas, et summa felicitas habere quod amas. |
4 | Ibi enim beata vita in fonte suo bibitur, inde aspergitur aliquid huic humanae vitae, ut in tentationibus huius saeculi, temperanter, fortiter, iuste, prudenterque vivatur. |
5 | Propter illud quippe adipiscendum, ubi secura quies erit et ineffabilis visio veritatis, labor suscipitur, et continendi a voluptate, et sustinendi adversitates, et subveniendi indigentibus, et resistendi decipientibus. |
6 | Ibi videtur claritas Domini, non per visionem significantem, sive corporalem, sicut visa est in monte Sina (Exod. XIX, 18), sive spiritualem, sicut vidit Isaias (Isai. VI, 1), vel Ioannes in Apocalypsi: sed per speciem, non per aenigmata, quantum eam capere mens humana potest, secundum assumentis Dei gratiam, ut os ad os loquatur ei quem dignum tali Deus colloquio fecerit; non os corporis, sed mentis, |