1 | Quapropter cum rapitur anima in ea visa quae spiritu cernuntur similia corporalibus, ita ut omnino a sensibus corporis avertatur amplius quam in somno solet, sed minus quam in morte; iam divinae admonitionis est et adiutorii, ut se non corpora, sed visa corporum similia spiritualiter noverit cernere, sicuti quae se in somnis videre, etiam antequam evigilent, sciunt. |
2 | Ibi si etiam videntur futura, ita ut omnino futura noscantur, quorum imagines praesentes videntur, sive ipsa hominis mente divinitus adiuta, sive aliquo inter ipsa visa quid significent exponente, sicut in Apocalypsi Ioanni exponebatur (Apoc. I, 10 sqq.), magna revelatio est: etiamsi forte ignoret ille cui haec demonstrantur, utrum e corpore exierit, an adhuc sit in corpore, sed spiritu a sensibus corporis alienato ista videat; potest enim sic raptus id ignorare, si ei et hoc non ostendatur. |