monumenta.ch > Augustinus > 52


Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 25, 52.

1 Illuditur autem anima similitudinibus rerum, non earum vitio, sed opinionis suae, cum approbat quae similia sunt pro iis quibus similia sunt, ab intelligentia deficiens.
2 Fallitur ergo in visione corporali, cum in ipsis corporibus fieri putat quod fit in corporis sensibus; sicut navigantibus videntur in terra moveri quae stant, et intuentibus coelum stare sidera quae moventur, et divaricatis radiis oculorum duas lucernae species apparere, et in aqua remus infractus, et multa huiusmodi: aut cum putat aliquid hoc esse, quod similiter coloratum est, vel similiter sonat, vel olet, vel sapit, vel tangitur; hinc enim et medicamentum aliquod ceratum coctum in cacabo putatur legumen, et sonitus transeuntis vehiculi putatur ex tonitruo, et si nullis aliis sensibus exploretur, sed soli adiaceat olfactui, citrium putatur herba quae vocatur apiaria, et cibus aliquo dulciculo succo affectus putatur melle conditus; et ignotus annulus contrectatus in tenebris, putatur aureus, cum sit aereus aut argenteus.
3 aut cum repentinis inopinatisque corporalibus visis anima turbata vel in somnis videre se putat, vel aliquo huiusmodi spirituali viso affici: unde in omnibus corporalibus visis, et aliorum sensuum contestatio, et maxime ipsius mentis atque rationis adhibetur, ut quod in hoc rerum genere verum est, inveniatur quantum inveniri potest.
4 In visione autem spirituali, id est in corporum similitudinibus, quae spiritu videntur, fallitur anima, cum ea quae sic videt, ipsa corpora esse arbitratur; vel quod sibi suspicione falsaque coniectura finxerit, hoc etiam in corporibus putat, quae non visa coniectat.
5 At vero in illis intellectualibus visis non fallitur: aut enim intelligit, et verum est; aut si verum non est, non intelligit: unde aliud est in his errare quae videt, aliud ideo errare quia non videt.
Augustinus HOME