Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 24, 51.
1 | Quanquam itaque in eadem anima fiant visiones, sive quae sentiuntur per corpus, sicut hoc corporeum coelum, terra, et quaecumque in eis nota esse possunt, quemadmodum possunt; sive quae spiritu videntur similia corporum, de quibus multa iam diximus; sive cum mente intelliguntur, quae nec corpora sunt, nec similitudines corporum; habent utique ordinem suum, et est aliud alio praecellentius. |
2 | Praestantior est enim visio spiritualis quam corporalis, et rursus praestantior intellectualis quam spiritualis. |
3 | Corporalis enim sine spirituali esse non potest; quandoquidem momento eodem quo corpus sensu corporis tangitur, fit etiam in animo tale aliquid, non quod hoc sit, sed quod simile sit; quod si non fieret, nec sensus ille esset, quo ea quae extrinsecus adiacent, sentiuntur. |
4 | Neque enim corpus sentit, sed anima per corpus, quo velut nuntio utitur ad formandum in seipsa quod extrinsecus nuntiatur. |
5 | Non potest itaque fieri visio corporalis, nisi etiam spiritualis simul fiat: sed non discernitur, nisi cum fuerit sensus ablatus a corpore, ut id quod per corpus videbatur, inveniatur in spiritu. |
6 | At vero spiritualis visio etiam sine corporali fieri potest, cum absentium corporum similitudines in spiritu apparent, et finguntur multae pro arbitrio, vel praeter arbitrium demonstrantur. |
7 | Item spiritualis visio indiget intellectuali ut diiudicetur, intellectualis autem ista spirituali inferiore non indiget; ac per hoc spirituali corporalis, intellectuali autem utraque subiecta est. |
8 | Cum ergo legimus, Spiritualis omnia iudicat, ipse autem a nemine diiudicatur (I Cor. II, 15); non secundum spiritum, a quo mens discernitur, sicut illud quod dictum est, Orabo spiritu, orabo et mente (Id. XIV, 15), sed ex illa notione debemus accipere qua dictum est, Renovamini autem spiritu mentis vestrae (Eph. IV, 23). |
9 | Iam enim supra docuimus alio modo et ipsam mentem spiritum dici, secundum quam spiritualis omnia diiudicat. |
10 | Quapropter non absurde neque inconvenienter arbitror spiritualem visionem inter intellectualem et corporalem tanquam medietatem quamdam obtinere. |
11 | Puto enim non incongruenter medium dici, quod corpus quidem non est, sed simile est corporis, inter illud quod vere corpus est, et illud quod nec corpus est, nec simile corporis. |