monumenta.ch > Augustinus > 50
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 24, 51.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 24, 50.

1 Haec igitur natura spiritualis, in qua non corpora, sed corporum similitudines exprimuntur, inferioris generis visiones habet, quam illud mentis atque intelligentiae lumen, quo et ista inferiora diiudicantur, et ea cernuntur quae neque sunt corpora, neque ullas gerunt formas similes corporum; velut ipsa mens et omnis animae affectio bona, cui contraria sunt eius vitia, quae recte culpantur atque damnantur in hominibus.
2 Quo enim alio modo ipse intellectus nisi intelligendo conspicitur? Ita et charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, et caetera huiusmodi, quibus propinquatur Deo (Galat. V, 22, 23): et ipse Deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia (Rom. XI, 36).
Augustinus HOME