monumenta.ch > Augustinus > 49


Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 23, 49.

1 Quod autem nunc insinuare satis arbitror, certum est esse spiritualem quamdam naturam in nobis, ubi corporalium rerum formantur similitudines; sive cum aliquod corpus sensu corporis tangimus, et continuo formatur eius similitudo in spiritu, memoriaque reconditur; sive cum absentia corpora iam nota cogitamus, ut ex eis formetur quidam spiritualis aspectus, quae iam erant in spiritu et antequam ea cogitaremus; sive cum eorum corporum quae non novimus, sed tamen esse non dubitamus, similitudines, non ita ut sunt illa, sed ut occurrit, intuemur; sive cum alia, quae vel non sunt, vel esse nesciuntur, pro arbitrio vel opinatione cogitamus; sive unde unde, neque id agentibus, neque volentibus nobis variae formae corporalium similitudinum versantur in animo; sive cum aliquid corporaliter acturi, ea ipsa disponimus quae in illa actione futura sunt, et omnia cogitatione antecedimus; sive iam in ipso actu, vel cum loquimur, vel cum facimus, omnes corporales motus, ut exseri possint, praeveniuntur similitudinibus suis intus in spiritu; neque enim ulla vel brevissima syllaba in ordine suo nisi prospecta sonuisset: sive cum a dormientibus somnia videntur, vel nihil vel aliquid significantia; sive cum valetudine corporali turbatis intrinsecus itineribus sentiendi, imagines corporum spiritus veris corporibus ita miscet, ut internosci vel vix possint, vel omnino non possint; et aut significent aliquid, aut sine ulla significatione oboriantur; sive prorsus ingravescente aliquo morbo vel dolore corporis, et intercludente intus vias quibus animae, ut per carnem sentiret, exserebatur ac nitebatur intentio, altius quam somno absentato spiritu, corporalium rerum existunt aut monstrantur imagines, vel significantes aliquid vel sine ulla significatione apparentes; sive nulla ex corpore causa existente, sed assumente atque rapiente aliquo spiritu tollitur anima in huiusmodi videndas similitudines corporum, miscens eis visa corporalia, cum simul etiam corporis sensibus utitur; sive ita spiritu assumente alienatur ab omni corporis sensu, et avertitur, ut solis similitudinibus corporum spirituali visione teneatur, ubi nescio utrum possint aliqua nihil significantia videri.
Augustinus HOME