monumenta.ch > Augustinus > 48
Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 22, 47. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 22, 48.

1 Quonam modo haec visa in spiritum hominis veniant, utrum ibi primitus formentur, an formata ingerantur, et quadam coniunctione cernantur, ut sic hominibus angeli ostendant cogitationes suas, et corporalium rerum similitudines, quas in suo spiritu futurorum cognitione praeformant, quemadmodum et ipsi nostras cogitationes, non utique oculis, quia non corpore, sed spiritu vident; verum hoc intersit, quod illi nostras, etiam si nolimus, noverunt, nos autem ipsorum, nisi ostendantur, nosse non possumus; quia sic eas, ut opinor, habent in potestate occultare spiritualibus modis, quemadmodum nos quibusdam interiectis obstaculis, nostra corpora ne aliorum oculis videantur, abscondimus: et quid fiat in spiritu nostro, ut aliquando cernantur tantummodo significantes imagines, et utrum aliquid significent ignoretur; aliquando autem aliquid significare sentiantur, sed quid significent nesciatur; aliquando vero tanquam pleniore demonstratione anima humana et spiritu ipsas et mente quid significent videat; et scire difficillimum est, et si iam sciamus, disserere atque explicare operosissimum.
Augustinus HOME