Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 22, 47.
1 | Item alius ante symphoniacum saltabat, ubi erant multa idola per quamdam Paganorum solemnitatem, non aliquo spiritu arreptus, sed imitatione ludicra arreptitios aemulatus, scientibus circumstantibus et spectantibus. |
2 | Moris enim erat ut ante prandium peractis sacrificiis agitatisque fanaticis, si qui adolescentes post prandium vellent eo more ludere, nullus prohiberetur. |
3 | Ille ergo inter saltandum, facto sibi silentio, iocabundus, et ridente multitudine circumseptus, ea nocte quae impendebat, in ea silva quae iuxta erat, hominem a leone interemptum iri, ad cuius cadaver spectandum illucescente die confluxuram turbam, et illius solemnitatis locum deserturam, praedixit. |
4 | Et factum est; cum satis cunctis qui aderant in omnibus eius motibus claruisset, hoc eum ludendo et iocando nusquam perturbata vel alienata mente dixisse; ipso etiam tanto amplius mirante quod accidit, quanto magis nosset quo id animo atque ore protulerit. |