Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 22, 46.
1 | Nam quidam iuvenes iocando ut fallerent, ubi peregrini iter agebant, mathematicos se esse finxerunt, ignorantes omnino utrum duodecim signa dicerentur. |
2 | Qui cum hospitem suum mirari cernerent quae dicebant, et attestari esse verissima, audacius in plura progressi sunt. |
3 | At ille attestans ad omnia mirabatur. |
4 | Postremo ab eis de filii salute quaesivit, quem diu absentem desiderabat, et quod inopinate tardaret, ne quid ei accidisset sollicitus erat. |
5 | At illi non curantes quid post eorum abscessum veri cognosceretur, dum tamen in praesentia laetum hominem redderent, mox profecturi responderunt salvum ac propinquantem, et eo ipso die quo haec loquebantur, esse venturum: neque enim metuebant, ne cum totus dies peractus esset, eos ille redarguendos postridie sequeretur. |
6 | Quid multa? dum iam abire disponerent, ecce subito adhuc eis illic positis venit. |