Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 21, 44.
1 | Cum autem sano corpore, nec somno sensibus consopitis, aliquo occulto opere spirituali in ea visa quae similia sunt corporalibus anima rapitur, non quia modus diversus est, ideo est etiam diversa natura visorum; cum et in illis causis quae de corpore existunt, sit utique differentia, et aliquando a contrario. |
2 | Nam phrenetici non dormiendo potius perturbatas habent sentiendi vias in capite, ut talia videant, qualia somniantes vident, quorum dormiendo avertitur intentio a sensu vigilandi, et in ea videnda convertitur. |
3 | Cum ergo illud fiat non dormiendo, hoc autem dormiendo, non tamen ea quae videntur ex alio genere sunt, quam ex natura spiritus, de quo vel in quo fiunt similitudines corporum. |
4 | Ita quamvis diversa sit causa intentionis alienatae, quando sano corpore vigilantis occulta quadam vi spirituali anima rapitur, ut vice corporum expressas corporalium rerum similitudines in spiritu videat, eadem tamen est natura visorum. |
5 | Neque enim dici potest, cum causa in corpore est, tunc animam sine ulla praesensione futurorum ex seipsa versare imagines corporum, sicut etiam cogitando eas solet; cum vero in ea videnda spiritu assumitur, divinitus haec demonstrari: quandoquidem aperte Scriptura dicit, Effundam de spiritu meo super omnem carnem, et iuvenes visa videbunt, et senes somnia somniabunt (Ioel. II, 28), divinae operationi utrumque tribuens; et, Angelus Domini apparuit Ioseph in somnis dicens, Noli timere accipere Mariam coniugem tuam; et iterum, Tolle puerum, et vade in Aegyptum (Matth. I, 20; et II, 13). |