monumenta.ch > Augustinus > 43
Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 20, 42. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 20, 43.

1 Tantum interest, ubi fiat impedimentum sentiendi corporalia, cum fit in corpore.
2 Si enim non fit nisi in ipsis aditibus, et quasi ianuis sensuum, velut in oculis, in auribus, caeterisque sensibus corporalibus, sola impeditur perceptio corporalium; non autem animae intentio in aliud sic avertitur, ut pro corporibus habeat imagines corporum: si autem causa est intus in cerebro, unde diriguntur viae ad ea quae foris sunt, sentienda; ipsius intentionis vasa sopiuntur, vel turbantur, vel intercluduntur, quibus nititur anima in ea quae foris sunt, intuenda vel sentienda.
3 Quem nisum quoniam non amittit, tanta expressione format similia, ut imagines corporalium a corporibus discernere non valens, utrum in illis an in istis sit nesciat; et cum scit, longe alio modo sciat, quam dum in cogitando versantur sive occurrunt similitudines corporum.
4 Qui modus nisi ab expertis capi utcumque non potest.
5 Hinc enim erat, quod me dormiens in somnis videre sciebam, nec tamen illas corporalium rerum similitudines quas videbam, sic ab ipsis corporalibus discernebam, quemadmodum eas cogitantes etiam clausis oculis vel in tenebris constituti discernere solemus.
6 Tantum valet ipsa animi intentio utrum perducatur usque ad sensus licet clausos, an in ipso cerebro, unde in haec nititur, aliqua causa existente in aliud avertatur, ut quamvis aliquando se noverit non corpora, sed corporum similitudines cernere, vel minus erudita etiam ipsa esse corpora existimans, sentiat se non ea corpore, sed spiritu videre, longe sit tamen ab affectione qua suo corpori praesentatur: unde se norunt et caeci vigilare, cum similitudines corporum cogitatas a corporibus, quae videre non possunt, certa notione discernunt.
Augustinus HOME