monumenta.ch > Augustinus > 42
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 20, 43.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 20, 42.

1 Sed cum a corpore causa est ut talia visa cernantur, non ea corpus exhibet; neque enim habet eam vim, ut formet aliquid spirituale: sed sopito, aut perturbato, aut etiam intercluso itinere intentionis a cerebro, qua dirigitur sentiendi motus, anima ipsa quae motu proprio cessare ab hoc opere non potest, quia per corpus non sinitur, vel non plene sinitur corporalia sentire, vel ad corporalia vim suae intentionis dirigere, spiritu corporalium similitudines agit, aut intuetur obiectas.
2 Et si quidem eas ipsa agit, phantasiae tantum sunt; si autem obiectas intuetur, ostensiones sunt.
3 Denique cum oculi dolent vel exstincti sunt, quia non est causa in sede cerebri, unde ipsa dirigitur intentio sentiendi, non fiunt huiusmodi visiones, quamvis cernendis corporalibus obstaculum existat a corpore.
4 Magis enim caeci aliquid dormientes quam vigilantes vident.
5 Dormientibus quippe in cerebro consopitur via sentiendi, quae intentionem ad oculos ducit, ideoque ipsa intentio in aliud aversa, cernit visa somniorum tanquam species corporales adsint, ut sibi dormiens vigilare videatur, et non similia corporibus, sed ipsa corpora intueri se putet: cum autem vigilant caeci, ducitur per illa itinera intentio cernendi, quae cum ad loca venerit oculorum, non exseritur foras, sed ibi remanet, ut vigilare se sentiant, potiusque esse in tenebris vigilando etiam per diem, quam dormiendo, sive per diem sive per noctem.
6 Nam et qui caeci non sunt, plerique patentibus oculis dormiunt nihil per eos videntes, sed non ideo nihil videntes, cum spiritu cernant visa somniorum: si autem clausis oculis vigilent, neque dormientium praesto sunt visionibus neque vigilantium.
7 Tantum tamen valet, quod usque ad oculos eorum nec sopita nec perturbata nec interclusa pervenit a cerebro via sentiendi, et animae intentionem usque ad ipsas quamvis clausas fores corporis ducit, ut cogitentur quidem imagines corporum, sed nullo modo pro eis habeantur corporibus quae per oculos sentiuntur.
Augustinus HOME