monumenta.ch > Augustinus > 41


Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 19, 41.

1 Illud plane exemplorum experimentis colligi datur, sicut corporum pallor, rubor, tremor, vel etiam morbus aliquando a corpore habet causas, aliquando ab anima; et a corpore quidem, cum vel humor suffunditur, vel cibus vel aliquid aliud corpori iniectum extrinsecus; ab anima vero, cum vel timore turbatur, vel pudore confunditur, vel irascitur, vel amat, vel si quid eiusmodi; nec immerito, si id quod animat et regit, etiam cum vehementius movetur, vehementius exagitat: ita et ipsi animae ut in ea visa pergat, quae non ei per sensus corporis nuntiantur, sed per incorporalem substantiam, et ita pergat ut non discernat utrum corpora sint an similitudines corporum, aliquando a corpore accidit, aliquando a spiritu: et a corpore quidem, sive naturali vicissitudine, ut sunt visa somniantium, dormire quippe a corpore est homini; sive aliqua mala valetudine sensibus perturbatis, ut cum a phreneticis simul et corpora videntur, et visa similia corporibus tanquam et ipsa prae oculis adsint: aut penitus interclusis, sicut saepe male affecti morbo aliquo ingravescente, praesente corpore diu absentes, deinde hominibus redditi, multa se vidisse dixerunt: a spiritu vero, cum omnino sano atque integro corpore in alienationem rapiuntur, sive ita ut et per sensus corporis corpora videant, et in spiritu quaedam similia quae a corporibus non discernant; sive penitus avertantur a sensibus carnis, et nihil per eos omnino sentientes, illa spirituali visione habitent in similitudinibus corporum.
2 Sed cum malus in haec arripit spiritus, aut daemoniacos facit, aut arreptitios, aut falsos prophetas: cum autem bonus, fideles mysteria loquentes, aut accedente etiam intelligentia veros prophetas, aut ad tempus quod per eos oportet ostendi, videntes atque narrantes.
Augustinus HOME