Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 18, 40.
1 | Soleo autem cum me quisque interrogat, verbi gratia, quid sit catus, et respondeo, Prudens vel acutus, nec ei sufficit, sed pergit quaerere unde dictus sit catus, vicissim referre et quaerere unde dictus sit acutus, quod nihilominus utique ignorabat, sed quia usitatum nomen erat, patienter eius originem nesciebat: quod autem novum insonuit auribus, parum putat nosse quid significando valeat, nisi etiam unde dicatur exquirat. |
2 | Quisquis ergo ex me quaerit unde visa corporalibus similia in ecstasi appareant, quae raro accidit animae, vicissim quaero, unde appareant dormientibus, quae quotidie sentit anima, et nemo istud aut non multum curat inquirere. |
3 | Quasi vero ideo minus mira sit talium natura visorum, quia quotidiana est; aut ideo minus curanda, quia omnium est; aut si recte faciunt qui ista non quaerunt, non rectius fecerint si nec in illa curiosi sint. |
4 | Ego vero multo amplius admiror, multoque maxime stupeo quanta celeritate ac facilitate in se anima fabricetur imagines corporum, quae per corporis oculos viderit, quam somniantium vel etiam in ecstasi visiones. |
5 | Quaecumque tamen illa natura visorum est, procul dubio corpus non est. |
6 | Hoc nosse cui non sufficit, unde etiam existant, inquirat ab aliis; me ignorare confiteor. |