monumenta.ch > Ambrosius > 24 > 38
Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 17, 37. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 17, 38.

1 Vidit quodam die chorum piorum psallentium, laetantium in luce mirabili, et impiorum in tenebris diversas et atrocissimas poenas; illis ducentibus et ostendentibus, et felicitatis aliorum, aliorumque infelicitatis meritum insinuantibus.
2 Hoc autem vidit die dominico Paschae, cum per totam Quadragesimam nihil doluisset, cui vix intervallo tridui antea parcebatur.
3 Viderat autem in ipso ingressu Quadragesimae illos promittentes sibi quod per quadraginta dies nullum sensurus esset dolorem; postea ipsi ei dederunt tanquam medicinale consilium, ut ei praeputii longitudo praecideretur, quo facto diu non doluit.
4 Cum vero iterum similiter doleret, et similia videre coepisset, accepit ab eis rursus consilium, ut in mare pube tenus intraret, ac post aliquantam moram inde discederet, promittentibus sane quod iam deinceps vehementem illum dolorem non esset passurus, sed solius illius viscosi humoris molestiam: atque ita secutum est; nec unquam talem aliquam postea passus est aversionem mentis a sensibus, nec tale aliquid vidit quale antea cum in mediis doloribus et horrendis vocibus repente obmutescens abriperetur.
5 Postea tamen medicis caetera curantibus et sanantibus, non permansit in proposito sanctitatis.
Augustinus HOME