monumenta.ch > Augustinus > 37
Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 17, 36. <<<     >>> 38.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 17, 37.

1 Fuit item apud nos puer, qui in exordio pubertatis dolorem acerrimum genitalium patiebatur, medicis nequaquam valentibus quid illud esset agnoscere, nisi quod nervus ipse introrsum reconditus erat, ita ut nec praeciso praeputio, quod immoderata longitudine propendebat, apparere potuerit, sed postea vix esset inventus.
2 Humor autem viscosus et acer exsudans testes et inguina urebat.
3 Sed acutum dolorem non continuum patiebatur, et cum patiebatur, eiulabat vehementer cum iactatione membrorum mente sanissima, sicut in cruciatibus corporalium dolorum fieri solet.
4 Deinde inter voces suas abripiebatur ab omnibus sensibus, et iacebat patentibus oculis neminem circumstantium videns, ad nullam vellicationem se movens.
5 Post aliquantum tanquam evigilans, nec iam dolens, quae videret indicabat.
6 Tum interpositis paucis diebus eadem patiebatur.
7 In omnibus sane vel pene omnibus visionibus suis, duos se dicebat videre, unum provectioris aetatis, alterum puerum, a quibus ei vel dicebantur, vel demonstrabantur, quae se audisse et vidisse narrabat.
Augustinus HOME