1 | Novimus etiam sine dubitatione phreneticum futuram mortem cuiusdam feminae praedixisse; non sane specie divinandi, sed tanquam factum ac praeteritum recolentem. |
2 | Nam cum eius apud eum commemoratio fieret, Mortua est, inquit, ego eam vidi efferri, hac cum eius corpore transierunt; cum illa incolumis viveret: post paucos autem dies repente defuncta, et per eum locum elata est, qua ille praedixerat. |