monumenta.ch > Augustinus > 35
Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 17, 34. <<<     >>> 36.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 17, 35.

1 Comperimus etiam in domo constitutum patientem spiritum immundum, dicere solere quando ad eum venire coepisset ex duodecim millibus presbyter, et per omnia loca itineris ubi esset, et quam propinquaret, et quando ingrederetur et fundum et domum et cubiculum, donec in conspectu eius astaret.
2 Quae omnia etsi non oculis patiens ille cernebat, tamen nisi aliquo modo cerneret, non tam veraciter enuntiaret.
3 Erat autem iste febriens, et tanquam in phrenesi ista dicebat.
4 Et forte revera phreneticus erat, sed propter ista daemonium pati putabatur.
5 Nullum refectionis cibum accipiebat a suis, sed a solo presbytero.
6 Resistebat etiam suis violenter quantum valebat; illo solo presbytero veniente quiescebat, illi tantum subditus erat, et subdite respondebat.
7 Nec tamen eidem saltem presbytero illa cessit mentis alienatio sive daemonium, nisi cum sanus esset a febribus, sicut phrenetici sanari solent; nec aliquando postea tale aliquid passus est.
Augustinus HOME