monumenta.ch > Augustinus > 34
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 17, 35.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 17, 34.

1 Quae spirituales corporalium similitudines in animo nostro, quemadmodum innotescant spiritibus etiam immundis, vel quid obstaculi patiatur anima nostra ex isto terreno corpore, ut eas invicem in nostro spiritu videre nequeamus, invenire et explicare difficile est.
2 Certissimis tamen indiciis apud nos constitit enuntiatas a daemonibus cogitationes hominum, qui tamen si virtutum internam speciem possent in hominibus cernere, non tentarent: sicut illam in Iob nobilem ac mirabilem patientiam procul dubio, si posset diabolus cernere, nollet a tentato utique superari.
3 Caeterum alicubi longe iam facta quod nuntiant, quae post aliquot dies vera esse firmentur, non est mirandum.
4 Possunt enim hoc efficere, non solum acrimonia cernendi etiam corporalia incomparabiliter praestantiore quam nostra est, sed etiam corporum ipsorum, longe utique subtiliorum, mira velocitate.
Augustinus HOME