monumenta.ch > Augustinus > 31


Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 15, 31.

1 Unde aliquando fit quaestio de consensionibus somniantium, cum etiam concumbere sibi videntur, vel contra propositum suum, vel contra etiam licitos mores.
2 Quod non contingit, nisi cum ea quae vigilantes etiam cogitamus, non cum placito consensionis, sed sicut etiam talia propter aliquid loquimur, sic admoventur in somnis, et exprimuntur, ut eis naturaliter etiam caro moveatur, et quod naturaliter colligit, per genitales vias emittat; sicut hoc ipsum dicere utique non possem, nisi etiam cogitarem.
3 Porro imagines rerum corporalium, quas necessario cogitavi, ut hoc dicerem, si tanta expressione praesentarentur in somnis, quanta praesentantur corpora vigilantibus, fieret illud quod sine peccato fieri a vigilante non posset.
4 Quis enim vel cum loquitur, et postulante necessitate sermonis de suo concubitu aliquid dicit, possit non cogitare quod dicit? Porro ipsa phantasia, quae fit in cogitatione sermocinantis, cum ita expressa fuerit in visione somniantis, ut inter illam et veram commixtionem corporum non discernatur, continuo movetur caro, et sequitur quod eum motum sequi solet, cum hoc tam sine peccato fiat, quam sine peccato a vigilante dicitur, quod ut diceretur, sine dubio cogitatum est.
5 Verumtamen propter animae affectionem bonam, quae desiderio meliore mundata multas interficit cupiditates, quae ad naturalem carnis motum non pertinent; quem casti vigilantes cohibent et refrenant, dormientes autem ideo non possunt, quia non habent in potestate quae admoveatur expressio corporalis imaginis, quae discerni non possit a corpore: propter illam ergo affectionem animae bonam, etiam in somnis quaedam eius merita clarent.
6 Nam etiam dormiens Salomon sapientiam praeposuit omnibus rebus, eamque neglectis caeteris est precatus a Domino: et sicut Scriptura testatur, placuit hoc coram Domino, nec distulit retributionem bonam pro desiderio bono (III Reg. III, 5 15).
Augustinus HOME