monumenta.ch > Augustinus > 29
    >>> 30.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 14, 29.

1 Tamen et per corporalem visionem, et per imagines corporalium quae demonstrantur in spiritu, et boni instruunt, et mali fallunt.
2 Intellectualis autem visio non fallitur.
3 Aut enim non intelligit, qui aliud opinatur quam est; aut si intelligit, continuo verum est.
4 Quid enim faciant oculi non habent, cum simile corpus viderint, quod ab alio discernere non possint: aut quid faciat animi intentio, cum in spiritu facta fuerit corporis similitudo, quam non valeat distinguere a corpore? Sed adhibetur intellectus, quaerens quid illa significent vel utile doceant; et aut inveniens ad fructum suum pervenit, aut non inveniens in disceptatione se tenet, ne aliqua perniciosa temeritate prolabatur in exitiabilem errorem.
Augustinus HOME