monumenta.ch > Augustinus > . . .


Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 14, . . .

1 Non enim magnum est, tunc eum dignoscere, cum ad aliqua pervenerit vel perduxerit, quae sunt contra bonos mores vel regulam fidei: tunc enim a multis discernitur.
2 Illo autem dono, in ipso primordio quo multis adhuc bonus apparet, continuo diiudicatur an malus sit.
Augustinus HOME