Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 13, 28.
1 | Non sane mirum est si et daemonium habentes aliquando vera dicunt, quae absunt a praesentium sensibus; quod certe nescio qua occulta mixtura eiusdem spiritus fit, ut tanquam unus sit patientis atque vexantis. |
2 | Cum autem spiritus bonus in haec visa humanum spiritum assumit aut rapit, nullo modo illas imagines signa rerum aliarum esse dubitandum est, et earum quas nosse utile est: Dei enim munus est. |
3 | Discretio sane difficillima est, cum spiritus malignus quasi tranquillus agit, ac sine aliqua vexatione corporis assumpto humano spiritu dicit quod potest; quando etiam vera dicit, et utilia praedicat, transfigurans se, sicut scriptum est, velut angelum lucis (II Cor. XI, 14), ad hoc ut cum illi in manifestis bonis creditum fuerit, seducat ad sua. |
4 | Hunc discerni non arbitror, nisi dono illo de quo ait Apostolus, cum de diversis Dei muneribus loqueretur, Alii diiudicatio spirituum (I Cor. XII, 10). |