Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 13, 27.
1 | Nonnulli quidem volunt animam humanam habere vim quamdam divinationis in seipsa. |
2 | Sed si ita est, cur non semper potest, cum semper velit? An quia non semper adiuvatur ut possit? Cum ergo adiuvatur, numquid a nullo, aut a corpore ad hoc adiuvari potest? Proinde restat ut a spiritu adiuvetur. |
3 | Deinde quomodo adiuvatur? Utrum in corpore fit aliquid, ut inde quasi relaxetur et emicet eius intentio, quo in id veniat, ubi in seipsa videat significantes similitudines, quae ibi iam erant, nec videbantur, sicut multa habemus et in memoria, quae non semper intuemur? An fiunt illic, quae ante non fuerant, vel in aliquo spiritu sunt, quo illa erumpens et emergens ibi eas videat? Sed si iam in illa erant quasi proprie, cur eas non etiam consequenter intelligit? Aliquando enim, imo plerumque non intelligit. |
4 | An sicut spiritus eius adiutus est, ut eas in se videret, ita et mens nisi adiuvetur, ea quae habet spiritus, intelligere non potest? An forte non corporea removentur, vel quasi relaxantur impedimenta, ut suo impetu anima in ea quae videnda sunt, exseratur; sed ipsa prorsus in haec assumitur, sive tantum spiritualiter cernenda, sive etiam intellectualiter cognoscenda? An aliquando in seipsa videt ista, aliquando per alterius spiritus commixtionem? Quidquid horum est, temere affirmari non oportet. |
5 | Illud tamen dubium esse non debet, corporales imagines, quae spiritu cernuntur, non semper signa esse aliarum rerum, sive in vigilantibus, sive in dormientibus, sive in aegrotantibus: mirum est autem, si aliquando ecstasis fieri potest, ut non illae corporalium rerum similitudines aliquid significent. |