monumenta.ch > Augustinus > 26
Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 12, 25. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 12, 26.

1 Sed cum spiritualis visio, penitus alienato a sensibus corporis animo, imaginibus corporalium detinetur, sive in somnis sive in ecstasi, si nihil significant quae videntur, ipsius animae sunt imaginationes: sicut etiam vigilantes et sani, et nulla alienatione moti, multorum corporum quae non adsunt sensibus corporis, cogitatione imagines versant.
2 Verum hoc interest, quod eas a praesentibus verisque corporibus constanti affectione discernunt.
3 Si autem aliquid significant; sive dormientibus exhibeantur, sive vigilantibus, cum et oculis vident praesentia corpora, et absentium imagines cernunt spiritu, tanquam oculis praesto sint, sive illa quae ecstasis dicitur, alienato prorsus animo a sensibus corporis; mirus modus est: sed commixtione alterius spiritus fieri potest ut ea quae ipse scit, per huiusmodi imagines ei cui miscetur ostendat, sive intelligenti, sive ut ab alio intellecta pandantur.
4 Si enim demonstrantur haec, nec utique a corpore demonstrari possunt, quid restat nisi ut ab aliquo spiritu demonstrentur?
Augustinus HOME