Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 12, 25.
1 | Sed cum vigilantes, neque mente a sensibus corporis alienata, in visione corporali sumus, discernimus ab ea visionem spiritualem, qua corpora absentia imaginaliter cogitamus, sive memoriter recordantes quae novimus, sive quae non novimus et tamen sunt, in ipsa spiritus cogitatione utcumque formantes, sive quae omnino nusquam sunt, pro arbitrio vel opinatione fingentes. |
2 | Ab his omnibus ita discernimus illa corporalia quae videmus, et in quibus praesentibus sunt sensus corporis nostri, ut non dubitemus haec esse corpora, illas vero imagines corporum. |
3 | Cum autem vel nimia cogitationis intentione, vel aliqua vi morbi, ut phreneticis per febrem accidere solet, vel commixtione cuiusquam alterius spiritus seu mali seu boni, ita corporalium rerum in spiritu exprimuntur imagines, tanquam ipsis corporis sensibus corpora praesententur, manente tamen etiam in sensibus corporis intentione; sic videntur quae in spiritu fiunt imagines corporum, quemadmodum corpora ipsa per corpus; ita ut simul cernatur et homo aliquis praesens oculis, et absens alius spiritu tanquam oculis. |
4 | Nam experti sumus sic affectos et cum eis locutos qui vere aderant, et cum aliis qui non aderant, tanquam adessent. |
5 | Resipiscentes autem aliqui referunt quod vidissent, aliqui non possunt. |
6 | Sic enim et somnia quidam obliviscuntur, quidam meminerunt. |
7 | Quando autem penitus avertitur atque abripitur animi intentio a sensibus corporis, tunc magis ecstasis dici solet. |
8 | Tunc omnino quaecumque sint praesentia corpora, etiam patentibus oculis non videntur, nec ullae voces prorsus audiuntur: totus animi contuitus aut in corporum imaginibus est per spiritualem, aut in rebus incorporeis nulla corporis imagine figuratis per intellectualem visionem. |