monumenta.ch > Augustinus > 24
Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 11, 23. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 11, 24.

1 Vidit Petrus in alienatione mentis vas quatuor lineis alligatum submitti de coelo plenum variis animalibus, cum audivit et vocem, Macta, et manduca.
2 Qui cum redditus sensibus de visu disceptaret, ecce quos Cornelius miserat, nuntiavit ei spiritus dicens: Ecce viri quaerunt te; sed surge, descende, et vade cum illis, quia ego misi eos.
3 Qui cum venisset ad Cornelium, quid in illa visione intellexerit, ubi audierat, Quae Deus mundavit, tu ne communia dixeris, ipse indicavit dicens: Sed mihi Deus ostendit neminem communem aut immundum hominem dicere (Act. X, 10-28).
4 Cum ergo illum discum videret alienatus a corporis sensibus, et illas voces, Macta, et manduca, et, Quae Deus mundavit, tu communia ne dixeris, in spiritu audiebat.
5 Redditus autem corporis sensibus, idipsum quod visum atque auditum memoria tenuerat, in eodem spiritu cogitando cernebat.
6 Quae omnia non corporalia, sed corporalium imagines erant, sive cum primum in ipsa alienatione visae sunt, sive cum postea recordatae atque cogitatae.
7 Cum vero disceptabatur, et requirebatur ut illa signa intelligerentur, mentis erat actio conantis, sed deerat effectus donec nuntiati sunt qui venerant a Cornelio; hac vero corporali etiam accedente visione, cum et Spiritus sanctus rursus in spiritu ei diceret, Vade cum eis, ubi et illud signum ostenderat, et impresserat voces, adiuta divinitus mens intellexit quid illis signis omnibus ageretur.
8 His atque huiusmodi rebus diligenter consideratis, satis apparet corporalem visionem referri ad spiritualem, eamque spiritualem referri ad intellectualem.
Augustinus HOME